- CYPRIA seu CYPRIACA
- CYPRIA seu CYPRIACAGraece Κύπρια, nomen Carminis, cuius auctor incertus: urpote quibusdam ad Stasinum, aliis ad Hegesiam Salaminium, nonnullis ad Homerum, illud referentibus, uti narrat Photius de Proclo. Homeri certe τὰ Κύπρια ἔπη esse, negat Herodorus, l. 2. ea inprimis de causa, quod in Iliade tradiderit, Paridem raptâ Helenâ diu erravisse, nec rectum tenuisse cursum; quum Cypriorum conditor dixerit, triduô Spartâ Ilium eundem pervenisse, ventis usum ferentibus et tranquillô mari, Nempe non Cypriacas res aut origines illa Κύπρια tractabant, sed raptum Helenae et bellum Troianum, ut ex eod. libro patet. Unde et ἐλάτιωνος Ι᾿λιάδος nomine eidem Auctori veniunt: qua tamen diversa μικρὰ Ι᾿λιὰς, pars Cycli Epici, quae Leschi Lesbioab omnibus tribuitur. Cur igitur Κύπρια sen Κυπριακὰ, illius Poematis inscriptio, quaerunt Eruditi? Sed Κύπρια, non Κυπριακὰ,plerique appellant. Imo non Κύπρια, sed Κυπρία, titulum Poematis fuisse, docet Photius: ut intelligi possit Ι᾿λιὰς, Cypria Ilias, quô nomine Poema citatur a Charisio Sosipatro, ex Laevio vetustissimo Poetâ Latino, qui illud verterat. Proclo vero Κυπρία absolure titulus Poematis fuit, an ἡ Κυπρία, quomodo Venerem olim dictam esse, notum. Et Veneris nomen videtur inseripsisse operi auctor, quod ex Paridis iudicio, quô Venus Iunoni Minervaeque praelata est, raptus Helenae sit consequutus, quam Venus Paridi promiserat, si victoriam ipsi adiudicarer, eaque causa belli fuerit Troiani. certe Dearum certamen cô tempore descriptum fuisse, constat ex fragmentis, quae hodie supersunt: de raptu Helenae ex Herodoto iam diximus. Fortasse et a gemino ovo ac Ledae partu fuerat exorsus: Nam et Dioscurorum hlstoriam carmine illô descriptam esse, lcimus ex Grammaticis. Praererea, cerramen Dearum et Paridis iudicium librô demum 11. illius operis narrabatur. Unde Horatius, de Arte Poet. v. 146.Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,Nec gemino bellum troianum orditur ab ovo.Quod de Κυπρίων vel Κυπρίας auctore accipiendum. Lesches enim μικρᾶς Ιλιάδος auctor non tam altê repetiit exordium sui carminis. Κυπρία ergo, i. e. Venus, fuerit operis titulus: ex quo nomine, retractô in primam syllabam accentu, alii τὰ Κύτρια fecerunt. Κυπριακὰ vero, librariorum culpâ irrepsit. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 852. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.